- REGIO, a REGO
- REGIO, a REGOquod, priusquam provinciae fierent, regiones sub Regibus erant, atque ab iis regebantur. Postea a similitudine earum, in quas Orbis dividitur, maiores in Urbe partes Regiones appellari coeptae, quae in vicos iterum subdividebantur. Tales, Graecis μέρη, item κλίματα et ῥεγεῶνες dictae, tres primitus, quot nempe Tribus fuêre, a Romulo institutae: quarum unaquaeque propriam in Urbe sedem quod occuparet, hinc Regionum et eis adaptari potest nomen. Fuêre autem hae tres, Ramnenses, Tatienses et Luceres, de quibussupra dictum. Tullius dein, postquam septem colles unô complexus est murô, urbem in quatuor Tribus seu Regiones distribuit, duravitque illa divisio usque ad Augustum: quem primum in certas Regiones vicosque Urbem divisisse, tradit Suetonius, in eius vita, c. 30. et quidem in earum quatuordecim, ut Plinius auctor est, l. 1. c. 5. a quo non dissentit Tacitus, qui l. 15. Annal. c. 40. ubi de incendio Neroniano, idem tradit: quibus addi possunt Sext. Rufus et P. Victor, qui quatuordecim illas Urbis Regiones pluribus descripsêre. Hos sequutus Onuphr. Panvinius idem, sed clarius ac plenius longe praestitit, qui quô ordine id fecerit, his verbis indicat; Hinc meae Urbis descriptioni integros illos duos libellos Sexti Rufi scil. et P. Victoris inclusi, utriusque ordinem sequutus, in recensendis Urbis regionibus, quos dein ex antiquis probatisque Auctoribus sextentis locis auxi. In eis autem enumerandis, quae per singulas regiones erant, eorum ordinem non admisi, sed quandam mihi commentus sum rationem, quam iis tradendis rebus commodissimam esse existimavi, ut facile legentes cognoscere poterunt. Primô enim locô Regionis trado nomen, dem montes, insulam, vias intra Urbem, rivos, aquas, si quae erant ponendae: clivos, vicos, Vicomagistros, Curatores, Denuntiatores, cohortes Vigilum, nomina locoram publicorum vel incertorum: deinlucos, Templa, aedes, aediculas, porticus: Ianos vel aeanos, atria, areas, sacraria, sacella, delubra: nomina coeterorum locorum sacrorum, aras, signa, statuas Deorum, hominum vel animalium: hippodromos equitia, circos, obeliscos, stadia, factionum stabula, theatra, Amphitheatra, ludos, naumachias, aedificia reliqua publica, incerta, fora, cenacula, curias, basilicas, regias, comitia, septa, carceres; reliqua aedificia profana, castra sive stationes, campos, hortos, scholas, tabernas, aquas, thermas, balnea, lymphea, mymphaea, lavacra, lacus, fontes, Biliothcas, arcas, columnas, septizonia, sepulchra, emporia, macella, horrea, pistrina, domus, insulas et postremo Regionis ambitum, quem ordinem sequi decrevi. Haec ille. Vide quoque infra in Regionarius. Sed et Regio, pro territorio, apud Saeculum Flaccum, Regiones autem dicimus, intra quarum fines, singularum Coloniarum aut Municipiorum Magistratibus, ius dicendi coercendique est libera potestas. Πάγον τῆς πόλεως vocat Eusebius in Epist. Sabini Praefecti Praetorio Latina, quam Graece reddidit. Hodie banleucam vel bannileugam vocant Galli, ut supra in voce hac vidimus. Hinc tractus ille, qui, urbi Romae circumiacens, suberat iurisdictioni Praefecti Urbis, et usque ad centesimum lapidem extra Urbem sese extendebat, Urbicaria Regio dicitur, in Cod. Theodos. item Romana Regio, in lapide antiquo. POLLIO. IULIO. CLEMENTIANO SUBVENTORI CIVIUM NECESSITATIS. AURARIAE DEFENSORI. LIBERTATIS. REDONATORI. VIAE. POPULI OMNIUM. MUNERUM RECREATORI UNIVERSA. REGIO. ROMANA STATUAM. COLLOCAVIT CURANTE CL. PLOTIANO. Ubi universa Romana Regio et universa Urbicaria Regio idem est; quô nomine ἡ πᾶςα περιχωρος τῆς πόλεως ἢ τῆς Ῥώμης intelligitur. Vide Salmas. ad Treb. Pollionem in XXX. Tyrannis, ubi de tetrico Seniore, 24.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.